Obrigado, Perdão Ajuda-me

Obrigado, Perdão Ajuda-me
As minhas capacidades estão fortemente diminuídas com lapsos de memória e confusão mental. Esta é certamente a vontade do Senhor a Quem eu tudo ofereço. A vós que me leiam rogo orações por todos e por tudo o que eu amo. Bem-haja!

quinta-feira, 6 de outubro de 2011

Bula da canonização de Josemaria Escrivá em latim

LITTERAE DECRETALES


Beato Iosephmariae Escrivá Sanctorum honores decernuntur


IOANNES PAULUS PP II Servus Servorum Dei
ad perpetuam rei memoriam


Domine, ut videam! (cf Lc 18, 41), Domina, ut sit!, Omnes cum Petro ad Iesum per Mariam!, Regnare Christum volumus! (cf 1 Cor 15, 25), Deo omnis gloria! (cf. Canon Romanus, doxologia). Iaculatoriis his precibus Beati Iosephmariae Escrivá vitae narratio apte comprehendi potest. Harum primam alteramque vix sedecim annos natus recitare coepit, cum primum indicia animadvertit divini de se ipso consilii. His verbis ardens cordis eius studium exprimebatur, videndi nempe quid ab eo Deus quaereret, ut id ipsum sine mora exsequi conaretur, amantissime adimplens voluntatem Domini. Tertia vero prex iaculatoria frequenter legitur in iis quae novensilis sacerdos scripsit, ubi significabatur quomodo studium quo avebat animas Deo lucrari in unum conflueret cum firma voluntate servandae fidelitatis erga Ecclesiam cumque incensissima devotione erga Deiparam Virginem Mariam. Regnare Christum volumus!: apte haec verba complectuntur constantem eius sollicitudinem pastoralem diffundendi inter omnes viros ac mulieres vocationem qua omnes invitantur ut in Ipso dignitatis filiorum Dei participes reddantur. Qui quidem filii filiaeque eum in finem vivant, ut Ipsi soli serviant: Deo omnis gloria!


Haec autem omnia ad effectum deduxit cum cotidianis sui muneris officiis incumberet, quamobrem merito ipse dici potest “sanctus vitae ordinariae”. Etenim et vita eius et id quod verbis ac scriptis tradidit innumerabilem docuerunt christifidelium multitudinem – e laicis praesertim, qui diversissimis professionibus sunt intenti – communissimos labores convertere in orationem, in ceterorum hominum servitium inque viam sanctitatis.


Beatus Iosephmaria Escrivá de Balaguer Barbastri in Hispania, die IX mensis Ianuarii anno MCMII natus est. Presbyteralem ordinationem die XXVIII mensis Martii anno MCMXXV recepit. Die vero II mensis Octobris anno MCMXXVIII lumen a Domino accepit, ut divinum consilium erga se videret, eodemque die Opus Dei condidit. Nova itaque in Ecclesia vivendi exstitit ratio ut homines, nullo habito discrimine stirpis, coetus vel culturae, conscii sibi fierent se cunctos ad caritatis perfectionem atque ad apostolatum vocari, uniuscuiusque in mundo proprio servato loco. In ordinariis igitur vitae adiunctis est et locus in quo Dominus nos vocat et cardo circum quem responsio vertitur amoris plena. Docet ergo Iosephmaria Escrivá de Balaguer laborem, si divina gratia iuvante atque vivificante exerceatur, fontem esse inexhaustae fecunditatis: est enim instrumentum quo Crux ita exaltatur et in culmine ponitur universae humanae actuositatis, ut veluti mundus intus transformetur secundum Christi Spiritum et cum Deo reconcilietur.


Quam Iosephmaria tum ipse, tum per Societatem Sacerdotalem Sanctae Crucis, quam die XIV mensis Februarii anno MCMXLIII condiderat, pro sacerdotibus dedit operam, efficit ut fulgidum esset exemplum sollicitudinis circa cleri sanctitatem et fraternitatem.


Anno MCMXLVI Iosephmaria Romam se contulit ibique, pro suo apostolico studio, constanter laboravit ad christianum nuntium per omnes orbis terrarum partes propagandum, plene semper adhaerens Romano Pontifici cunctisque ecclesiis localibus servire cupiens. Multa eaque varia incepta suscepit ad promovendam personae humanae dignitatem, quae et in bonum humanae consortionis redundarent et ad Evangelium diffundendum multum conferrent.


Complura itinera fecit in Europae et Americae nationes, ubi catechesi tradendae indefessam navavit operam. Fama enim sanctitatis eius multitudines virorum ac mulierum ad eum audiendum attrahebat.


Die XXVI mensis Iunii anno MCMLXXV, tempore meridiano, cordis ictus correptus animam Deo reddidit. Eius corpus asservatur in ecclesia praelatitia Operis Dei, Sanctae Mariae de Pace dicata, quo christifideles e cunctis nationibus ad orandum frequentes conveniunt.


Iosephmariae Escrivá de Balaguer post mortem, fama sanctitatis eius late diffusa est eiusque intercessioni tribuuntur multae sanationes, quae per scientificas cognitiones explicari non posse videntur ac plurima spiritualia subsidia.


Conditoris Operis Dei sollemnem Beatificationem Nos Ipsi peregimus, die XVII mensis Maii anno MCMXCII, in foro Vaticanam Basilicam Sancti Petri Apostoli prospiciente.


Cum vero in dies augesceret beneficiorum numerus Beati Iosephmariae Escrivá de Balaguer precibus a christifidelibus acceptorum, Causae Actores unam sanationem elegerunt eandemque Apostolicae Sedi cognoscendam exhibuerunt, ut eidem Beato sanctorum honores decernerentur.


Super huiusmodi mira sanatione processus in Emeritensi Augustana-Pacensi Curia archiepiscopali actus est anno MCMXCIV; deinde felici exitu apud Congregationem de Causis Sanctorum consuetae factae sunt inquisitiones ac die XX mensis Decembris anno MMI decretum super miraculo coram Nobis est promulgatum. Deinde, auditis faventibus sententiis Patrum Cardinalium et Episcoporum a Nobis in Consistorium convocatorum die XXVI mensis Februarii anno MMII, decrevimus ut Canonizationis ritus die VI mensis Octobris eodem anno celebraretur.


Hodie igitur in foro Sancti Petri Basilicam Vaticanam prospiciente inter Missarum sollemnia, coram ingenti christifidelium multitudine, hanc sumus formulam elocuti: Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatum Iosephmariam Escrivá de Balaguer Sanctum esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eum in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.


Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.


Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto mensis Octobris, anno Domini bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.


Ego Ioannes Paulus
Catholicae Ecclesiae Episcopus


Marcellus Rossetti, protonot. apost.

Sem comentários: