Obrigado, Perdão Ajuda-me
domingo, 19 de fevereiro de 2012
Canto Gregoriano CREDO IN UNUM DEUM
CREDO in unum Deum, Patrem
omnipotentem, factorem coeli et terræ,
visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum
Jesum Christum, Filium Dei
unigenitum.
Et ex Patre natum ante omnia sæcula.
Deum de Deo,
lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero. Genitum,
non factum, consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines, et propter
nostram salutem descendit de coelis.
Hic genuflectitur Et incarnatus est de
Spiritu Sancto ex Maria Virgine:
et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis;
sub Pontio Pilato passus, et sepultus est.
Et resurrexit tertia die,
secundum Scripturas.
Et ascendit in coelum:
sedet ad desteram Patris.
Et iterum venturus est cum
gloria judicare vivos et mortuos:
cujus regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum,
Dominum et vivificantem:
qui ex Patre, Filioque procedit.
Qui cum Patre,
et Filio simul adoratur et conglorificatur:
qui locutus est per Prophetas.
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum.
Et vitam venturi sæculi.
Amen.
Subscrever:
Enviar feedback (Atom)
Sem comentários:
Enviar um comentário